Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

principale

 

Registre paroissial de l’Abbaye de Saint-Maurice (Extrait)
(19 octobre 1702 –5 octobre 1707)
(AASM DIV 13/0/4, p. 2-3)

Transcription
par Germain Hausmann


Anna Maria


| Charleti |
Anno 1702, die 19. octobris, nata est et domi urgente necessitate baptisata est per dominum Georgium Catellani alias Salterum gubernatorem, [Anna Maria], filia domini Francisci Josehi [sic] Charleti, doctoris medici, et nobilis virtuosae Mariae Joseph Odet, conjugum ; die vero 22. in alma ecclesia abbatialis sancti Mauritii caeremoniae adimpletae sunt. Susceptores fuerunt spectabilis dominus Gasparus Rossier, burgensis et castellenus [sic] Montheoli, et nobilis domicella Anna Maria de Lavalla, Montheolis.
Ita testor : Ludovicus Charleti, canonicus regularis, prior, vice gerens.

| Quartery |
| Quarteri |
Anno 1703, die vero octava Augusti, baptisatus est Josephus Adrianus, filius nobilis domini Josephi Francisci Quarteri, capitanei, et nobilis dominae Annae Mariae Quateri, vicedominae, conjugum, in alma ecclesia abbatiae per reverendum dominum Nicolaum Camanis, canonicum regularem et procuratorem abbatiae. Patrinus fuit prænobilis dominus Adrianus de Riedmatten, gubernator sedis Montheoli, et matrina nobilis Anna Maria Quarteri, uxor spectabilis domini Baberin, civis Sedunensis.
Ita testor : Ludovicus Charleti, prior.

[p. 3]

In alma ecclesia sancti Mauritii
| de Ma- |
| cognin |
Anno 1703, et die 17. novembris, baptisatus est Joannes Antonius Josephus, filius nobilis Francisci Josephi de Macognini alias de Petra et virtuosae Annae Mariae Vollu, conjugum. Patrinus fuit nobilis Antonius Fay, locumtenens Montheoli, matrina vero nobilis domina Anna Maria Quarteri, uxoris [sic] nobilis domini capitanei Quarteri
Ita testor : Ludovicus Charleti, canonicus regularis

Per reverendum dominum Nicolaum Camanis, prior [sic], procuratorem
| Odet |
Anno 1704, die vero 27. februarii, baptisata est Maria Christina, filia domini capitanei Caroli Odet et Annae Mariae Quarteri, conjugum. Patrinus fuit nobilis dominus Josephus de Lavalla, aeques, matrina vero Maria Christina Curten, uxor domini Valentini Jost, gubernatoris sedis Sancti Mauricii.
Ita testor : Ludovicus Charleti, canonicus regularis, prior.

| Defago |
Anno 1706, die 10. mensis septembris, sacro baptismi fonte initiatus fuit infans natus ex Josepho Antonio Defago et nobili Anna Maria de Lavalla, conjugibus, cui impositum est nomen Josephus Franciscus Ludovicus. Patrini fuerunt nobilis Josephus de Montheis, vicedominus Laitroni, etc., et nobilis Ludovica de Lavalla.
Ita testor : Ludovicus Charleti, canonicus regularis et sacrista.

| Josephus Franciscus Xaverius Charleti |
Die 5. octobris anno 1707, natus est infans ex Josepho Francisco Charleti et Maria Joseph Odet, conjugibus, et in alma sancti Mauritii ecclesia sacro baptismi fonte initiatus, cui impositum est nomen Josephus Franciscus Xaverius. Patrini fuerunt nobilis dominus Josephus Franciscus Emanuel Philibertus Quarteri, vicedominus Massongiaci, et Anna Maria Odet, uxor egregii Claudii Odet, locumtenentis castellani Sancti Mauricii.
Ita testor : Ludovicus Charleti, canonicus regularis, prior et sacrista.

Retour au sommet de la page