|
Extrait d’un procès
en sorcellerie
(1 juillet 1457)
(AASM PRV JUS/30/2, f. 11r-v)
Transcription
par Christine Payot
Tertia monitio caritative facta dicte Agneti cum quadam confessione
per ipsam facta
Anno et die quibus supra, hora vesperorum, assignationis superius
descripte vigore, memoratus dominus inquisitor iterum accessit ad
prenominatam Agnetem, uxorem Johannis Cristini, tunc a carceribus
dissolutam eandemque interrogavit si ipsa sit advisa de monitionibus
sibi per dictum dominum inquisitorem factis et quod confiteatur
| de se et aliud | quidquit de dicto crimine heresis scit. Promictendo
eidem Agneti si spontanea confiteatur gratiam impartiri. Que Agnex
respondit quod sunt circa viginti duo anni decessit ab humanis quidam
filius ipsius Agnetis propter verolam et tunc quadam die inter diem
et noctem ipsa loquens fuit disperata et ivit versus torrentem Saxi
Reye et ibidem reperit quendam hominem nygrum habens [sic] manus
nygras et ungulas magnas. Qui homo sibi dixit : « quid habes,
tu fles ? » Que respondit : « Ego irascor de filio meo
mortuo ». Qui homo respondit : « Non cures si facias
quod voluero dabo tibi satis ». Que Agnex respondit : «
Quid vis quod faciam ? » Qui homo respondit : « Quod
tu des michi unum crinem de capite tuo ». Que Agnex sibi [sic]
dedit et ipse homo dictum crinem unum cepit ipsumque capiendo maximum
malum eidem Agneti fecit in capite. Deinde sibi Agneti dixit : «
Veni mecum ». Que ivit cum eodem usque ad locum vocatum Pierraz
[fol. 6v] Grossaz, parrochie de Bagnies, et ibidem reperit multas
[…] gentes homines et mulieres quas non cognovit […]
et dictus homo nyger differebat quandam candelam luminis obscuram
et ibidem comederunt panem et carnes. Et inde dictus homo nyger
suffocavit candelam, qua suffocata recesserunt unus citra et alius
ultra.
Interrogata quid ulterius dictus homo nyger sibi fieri fecit, dicit
quod nichil.
Interrogata quid ulterius ibidem in dicto loco fecerunt, suffocata
dicta candela, dicit quod nichil fecerunt.
Interrogata si ulterius velit confiteri de dicto criminem [sic]
heresis. Que dicit quod non, quia nulla alia scit.
Unde ipse quidem dominus inquisitor eandem Agnetem iterum monuit
pro tertia et ultima monitione gratiosa quod, si ipsa confiteri
velit dictum crimen heresis sua libera voluntate, promictit sibi
[sic] | gratiam | impertiri, assignando eidem Aigneti terminum dicte
sue tertie monitionis gratiose diem crastinam secundam mensis hujus
jullii, hora prima, ad confitendam et dicendam omnimodam veritatem
de et predicto crimine heresis, ob quod detenta est, tam de se quam
de aliis suis complicibus | et ad respondendum quibusdam articulis
per dictum procuratorem tunc contra dictam Agnetem tradendis. |
De quibus omnibus premissis prefatus dominus, frater Petrus de
Pascua, procurator fidei, petiit sibi per me notarium subscriptum
fieri publicum instrumentum. Actum apud Bagnies in aula domus |
curie | dicti monasterii, presentibus venerabili viro domino Guillelmo
Bernardi, curato Oloni, nobilibus Petro de Lugrino, Anthonio de
Castellario et Guillelmo Fareti, notario, testibus ad premissa vocatis
et rogatis.
Datum ut supra.
[Paraphe] Guillelmus Bagniodi.
Retour au sommet de la page
|