Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

principale

Reconnaissance de biens
(AASM REC 0/0/3, p. 1, sixième acte)
(15 février 1348)


Transcription
par Caroline Nebel

Item, anno et indictione quibus supra, die XVa mensis februarii, apud Bagnies, in domo Johannete Jaquemerii, coram Martino Escallo, de Bagnies, predicto quondam notario publico, et testibus infrascriptis, per hoc presens publicum instrumentum cunctis appareat evidenter quod Colombina dou Glapey, devanteria, et Pactodus dou Glapey, ejus consors, ibidem presentes et constituti spontanei, ex eorum certa scientia et libera voluntate, de suo jure et facto ad plenum certifficati, ut asserunt, ad instantiam et requisitionem predicti notarii publici stipulantis et recipientis nomine et ad opus elemosinarii monasterii Sancti Mauricii Aganensis, confessi fuerunt publice velut in judicio et in veritate recognoverunt per juramenta sua ad sancta Dei Evangelia corporaliter prestita se tenere et velle tenere in feudum purum, rectum et perpetuum ab elemosinario predicto ea que secuntur :

Primo videlicet, tres quartanatas terre sitas ou Rosey juxta terram Michaelis de Montagniaco hinc et terram Francisci Panatier inde, quas tenet dictus Pactodus, ut asserit.

Item, quartam partem unius falcatae prati sitae en la Plancheta juxta pratum heredum Martini Fumau hinc et pratum Perrussodi, filii Martini Borgey inde, quam tenet dictus Pactodus.

Item, tres quartanatas terre sitas in Plano Campo, juxta terram Johannodi Pignyere hinc et terram heredum Mart ini Fumau inde, quas tenet Martinus Poly, consors absens.

Item, tres quartanatas terre sitas versus domum heredum Udrici Cotyn juxta terram Johannis de Colomberio hinc et terram Perrussodi, filii Martini Borgey inde, quas tenet dicta Colombina.

Item, quandam domum sitam apud Montagniacum, juxta viam publicam hinc et inde, quam tenet [sic] dicti Colombina et Pactodus.

Item, dimidiam falcatam prati sitam in Pratis Lentres juxta pratum Michaelis de Montagniaco hinc et terram et pratum Johannis de Colomberio inde, quam tenet dictus Johannodus Francisci, consors absens.

Et pro predictis omnibus confessi fuerunt se debere et solvere teneri annuatim predicto elemosinario duos solidos mauricensium et unum caponem vel tres denarios de servicio per annum et unum fischelinum siliginis redditus perpetui. Testes ad predicta fuerunt vocati et rogati : Perrerius Combex et Martinus Pochy.

Et ego, Johannes Cavelli, clericus, de Sancto Mauricio Aganense Sedunense dyocese, imperiali auctoritate publicus notarius, premissa omnia fideliter scripsi et in formam publicam reddigi, auctoritate illustris principis, domini Amedei, comitis Sabaudie, prout in protocollis Martini Escallo, de Bagnies, quondam notarii publici, adinveni et signo meo consueto signavi in testimonium veritatis.

 

Retour au sommet de la page