Notes | Citation du texte : Audivit tamen a pluribus antiquis sacerdotibus et fidedignis, quod idem beatus Prothasius fuit de Venetia oriundus, et adhuc ibi ejus vita scripta posset inveniri. Cum aliquamdiu sedisset in espiscopatu Lausannensi, ivit in Juri que est super villam que dicitur Bieri, pro abscindendis lignis ad reedificandum ecclesiam Lausannensem, et ibi diem clausit extremum, et fuit super ramum unum a monte adductus usque ad planum ad locum qui dicitur Birula, quia ibi fuit facta ei quedam parva bieri, quod latine dicitur feretrum, super quod fuit portatus usque ad villam que dicitur Bieri, quia factum fuit ei ibi unum majus feretrum, quod in vulgari dicitur bieri, et ideo illa villa dicitur Bieri. Et inde fuit adportatus usque ad villam que modo dicitur Sanctus Prothasius, quae tunc dicebatur Basuges, et fuit ponitus in ecclesia que dedicata erat in honore beate Marie, et quando illi qui eum portabant voluerunt eum inde adportare apud Lausannam, non potuerunt illum inde movere et sepelierunt eum ibi in ecclesia ante cancellum in navi, etc.
Remarque : La chronique de laquelle est tiré ce récit légendaire présente des difficultés quant à l'époque à laquelle on doit placer l'épiscopat de S. Prothasius. Elle le fait contemporain du roi Clovis I, du pape Agapit et de la construction d'un couvent par Ramnelène. Or, on ne sait comment concilier ces dates contradictoires, et des critiques très estimés pensent qu'il faut placer l'épiscopat de S. Prothasius au milieu du VIIme siècle, sous le règne de Clovis II. C'est précisément l'époque où vivait le patrice Ramnelène. — Consultez à ce sujet l'introduction du cartulaire de Romainmôtier, M.D.R. III, seconde partie, et le Mémorial de Fribourg, 1858, pag. 211 et suiv. |