Fondation des Archives historiques de l'Abbaye de Saint-Maurice image de texte ancien
La Fondation
Archives de l'Abbaye
Fonds d'archives
Rechercher
Inventaires
Thésaurus
Edition de sources
Publications
Plan du site
Liens

 

Vous êtes ici : CH > EDIT > REG > 000 > 000 > 001 > 0261

Fiche précédenteFiche suivante

REG 0/0/1/261

Vous êtes au niveau : Pièce

IDENTIFICATION

Date début01.01.1121
Date de fin31.12.1141
CoteREG 261

CONTENU

ContenuPierre le Vénérable, abbé de Cluny, dans son traité De Miraculis, fait le portrait suivant de Guy, évêque de Genève, et parle de la mort de ce prélat : Fuit hic magnae secundum saeculum nobilitatis, et ideo multo plus quam Episcopum decuisset, vitae dissolutioris. Nam cum frater esset Aimonis ejusdem urbis comitis, tam saeculari generositate quam ecclesiasticâ dignitate confisus, potentiâ atque divitiis undique circumfluus, plus mundo quam Deo, magis carnalibus quam spiritualibus actionibus inserviebat. Cumque multa agenda negligeret, nec facienda faceret, misericordiae tamen operibus toto annisu instabat, eleemosynam largiter egentibus distribuens, esurientes reficiens, nudos vestiens, querelas afflictorum patienter audiens, et multis pro posse benigne subveniens. Ecclesiasticas personas, et maxime quos religiosores esse audiebat, magnifice honorabat; monachis praecipue totum cordis sui affectum impendebat. Quibus non solum venerationis obsequium, sed multa et de rebus propriis conferebat. Inter quos singulari amore fratres Cluniacenses complectebatur, et eis, ob spem aeternae mercedis, plurima largiebatur. Nam, ut reliqua taceam, quae eis vir nobilis contulit, sexaginta et eo amplius ecclesiarum reditus, diversis ad Cluniacum pertinentibus monasteriis perpetuum dedit. Hoc modo temporalis vitae cursu transacto, in bonâ confessione, cum peccatorum paenitudine ac cordis contritione, sicut mihi, testati sunt qui adfuerunt, ab hâc luce recessit.

SOURCES

BibliographiePierre le Vénérable, De Miraculis, dans Maxima bibliotheca Patrum, XXII, p. 1103. - Voy. le préambule sur Guy de Faucigny, ci-dessus, p. 60; et Mallet, M. D. G. t. I, part. 2, p. 131.




Retour au sommet de la page