Consortage des Jeurs

 

Les Jeurs/Trient 13 bis (13 bis-6)

Jean Troléroz et sa sur Antoinette, épouse de Jean de Lormé, remettent à cens leur dîme à diverses personnes : Martin de Pont et son épouse Béatrice (13 bis-1), Jean Bergier et son épouse Agathe (13 bis-2), Michaud Abet et son fils Guillaume (13 bis-3), Jean Girar fils de feu Pierre Girar, son frère Michael et leur mère Perrete (13 bis-4), Jean Guex et son épouse Perrette (13 bis-5), Pierre Troléroz fils de Jean Troléroz (13 bis-6), Jean Archier (13 bis-7), Isabelle représentée par son époux Pierre Chapot (13 bis-8), Perrod Chapot représenté par son fils Pierre Chapot (13 bis-9 et 14), Jean Alaman (13 bis-10).

1416, 1er décembre. — Martigny-bourg, in burgo Martigniaci

Jean Troléroz (Johannes Troleroz) et sa sur Antoinette (Anthonia), épouse de Jeannet de Lormé (Johanneti de Lormer) remettent à cens à Pierre Troléroz (Petrus), fils de Jean Troléroz, leur dîme sur toute la terre que possède Pierre Troléroz aux Jeurs, sur un territoire allant de Tête-Noire (Caput nigrum) au domaine de Chamonix (dominium Campi muniti), en échange de dix-huit deniers mauriciens de rente à payer à la Toussaint. L´acte est reçu par le notaire Antoine Delit de Martigny (Anthonius Delit de Martigniaco) et écrit par le notaire Stéphane de Villars (Stephanum de Villars). En sont témoins Jean fils de Jeannet de Lormé (Johannes filius dicti Johanneti de Lormer), Jean Alaman (Johannes Alaman), Jean Archier (Johannes Archier).

A. Original sur parchemin, le quatrième d´une série de six parchemins cousus l´un à l´autre, constituant une série d´actes portant sur l´accensement de la dîme de Jean Troléroz et sa sur Antoinette. 320x218 mm. Cote ancienne « C. 50 ». Les Jeurs/Trient 13 bis (13 bis-3).

Toponymes cités : Chambéry (Chamberiaci). Chamonix (Campi muniti). Les Jeurs (in Joriis). Lyon (Lugdunensis). Martigny (Martigniaci, Martigniaco). Savoie (Sabaudie). Sion (Sedunensis). Tête-Noire (Caput nigrum).

Personnes citées : Amédée comte de Savoie (Amedei Sabaudie comitis). Jean Alaman (Johannes Alaman). Jean Archier (Johannes Archier). Antoine Delit de Martigny (Anthonius Delit de Martigniaco), notaire. Jean fils de Jeannet de Lormé (Johannes filius Johanneti de Lormer) ; Jeannet de Lormé (Johanneti de Lormer). Antoinette (Anthonia), sur de Jean Troléroz, épouse de Jeannet de Lormé ; Jean Troléroz (Johannes Troleroz) ; Pierre fils de Jean Troléroz (Petrus filius Johannis Troleroz). Stéphane de Villars (Stephanum de Villars), notaire.

In nomine Domini, amen. Anno eiusdem Domini millesimo quatercentesimo decimo sexto, indictione nona cum eodem anno, sumpta die prima mensis decembris, in burgo Martigniaci in domo mis notarii publici subscriptique, coram me, notario publico, et testibus infrascriptis, propter hoc specialiter fuerunt personaliter constituti Johannes Troleroz et Anthonia eius soror, uxor Johanneti de Lormer, ex una parte, et Petrus filius dicti Johannis Troleroz ex altera parte.

Prefati vero Johannes Troleroz et Anthonia eius soror, ex suis certis scientiis et spontanea voluntate moti que de suis juribus bene certifficati, ut asserunt, dederunt, accensaverunt et nomine accensationis tradiderunt et concesserunt perpetue pro se et suis heredibus, scilicet dicta Anthonia laude et consensu dicti Johanneti viri sui presentis et consentientis, predicto Petro presenti et dictam accensationem recipienti pro se et suis heredibus et successoribus quibuscumque ve pro illis quibus dare, vendere vel aliter alienare voluerit in testamento vel extra, videlicet omnimodam decimam et premitiam quas dicti Johannes et Anthonia habent, levant et percipiunt, levare, percipere et habere consuerunt, in tota terra quam nunc tenent (sic) et possidet dictus Petrus existente in Joriis territorio Martigniaci, videlicet a loco dicto Caput nigrum usque ad dominium Campi muniti tam sit in blado feno nascentibus quam aliis rebus decimam debentibus.

Et hoc pro octodecim denariis maurisiensibus redditus solvendis anno quolibet in festo omnium sanctorum per ipsum Petrum et suos dictis Johanni et Anthonie et suis prenotatis cuilibet ipsorum medietatem.

Et promiserunt ipsi Johannes et Anthonia pro se et suis, laude qua supra, juramentis suis tactis Dei evvangeliis sacrosanctis et sub obligatione omnium bonorum suorum presentium et futurorum quorumcumque, dictas decimam et premitiam ut supra accensatas, contra omnes in judicio et extra, suis propriis laboribus, missionibus et expensis perpetue dicto Petro et suis manutenere et gaurentire.

Et ipse Petrus promisit pro se et suis, juramento suo tactis Dei evvangeliis sacrosanctis et sub obligatione omnium terrarum suarum infra confines predictos existentes, dictos XVIII denarios maurisienses redditus solvere anno quolibet termino predicto dictis Johanni et Anthonie et suis prenotatis.

Promittentes dicte partes pro se et suis, juramentis et obligationibus suis quibus supra, contra predicta vel aliquid predictorum de cetero non facere, dicere vel venire per se vel per alium aliqualiter in futurum, nec alicui contra ire volenti in aliquo consentire, sed ea omnia universa et singula, rata, grata, firma et valida habere, tenere et inviolabiliter penitus observare, omnibus juris et facti exceptionibus, quibus contra premissa vel ipsorum aliqua quicquam per se vel per alium fieri possent vel opponi, demptis, postpositis et remotis.

De quibus premissis omnibus preceperunt dicte partes michi notario publico subscripto sibi fieri duo publica instrumenta consimilia ad opus cuiuslibet partis unum.

Ad premissa fuerunt testes presentes vocati et rogati, videlicet Johannes filius Johanneti de Lormer, Johannes Alaman, Johannes Archier. Et ego, Anthonius Delit de Martigniaco Sedunensis dyocesis auctoritate imperiali notarius publicus et curialis domini nostri domini Amedei Sabaudie comitis imperantis, presens instrumentum rogatus recepi et in hanc formam publicam, auctoritate michi concessa a venerabili consilio domini nostri antedicti Chamberiaci residente, aliis occupatus negotiis scripbere feci per Stephanum de Villars Lugdunensis dyocesis notarium publicum ipsumque instrumentum in quo propria manu mea me subscripsi signoque meo solito signavi in testimonium veritatis omnium premissorum.

(seing manuel  : dessin en forme de carré)