Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

principale

 


Contrat de vente
(8 février 1296)
Minutarium Majus
(AASM CHL 0/0/1, p. 368-369, acte n° 1137)

Transcription
par Jean-Marie Theurillat
et
Gottfried Partsch

De Wuriaco Willermi dou Perrer

Notum etc. quod Petrus Durandi, de Wurie, spontaneus et ex certa scientia, nullo cogente inperio, set ratione debitorum suorum in quibus tenebatur, vendidit et nomine venditionis perfecte concessit inposterum pro se et heredibus suis Willermeto dicto dou Perrer, de Wuriaco, presenti, ementi et recipienti nomine suo et heredum suorum ochiam suam sitam apud Wuriacum juxta vineam et ortum dicti emptoris ex una parte et ochiam Mariete Levyonan ex altera et ortum Bargerii a fronte precio tringinta octo solidorum lausannensium, quam summam pecunie dictus venditor finavit et precepit solvi statim Petro de Mallyer, burgensi Viviaci, qui dictam ochiam quondam a dicto Petro Durandi emerat cum quibusdam aliis rebus, prout continebatur in quadam littera sigillata sigillo capituli Sancti Mauricii prout dictus P. Durandi testabatur. Qui Petrus Mallyer [p. 369] recepto pagamento dictorum tringinta octo solidorum lausannensium dictam ochiam cum suis pertinenciis una cum dicto Petro Durandi quictavit et dimisit inperpetuum et concessit prout melius potuit dicto Willermo emptori, et sic dictus P. Durandi et dictus P. de Mallyer de dictis tringinta octo solidis lausannensium se tenuerunt integre pro solutis. Concessit autem dictus P. Durandi pro se et heredibus suis dictam ochiam cum arboribus et pertinenciis suis universis dicto emptori habendam et possidendam pacifice et quiete.

Promisitque idem venditor pro se et heredibus suis contra dictam vendicionem per se vel per alium numquam ire, set eam contra omnes fideliter guarentire et facere et prestare quicquid in causa evictionis debet fieri et prestari. Quam quidem venditionem Galterus, filius dicti venditoris, presens laudavit et acceptavit et promisit juramento suo super sancta Dei Evvangelia prestito se numquam contraire. Perretus vero et Willermola, liberi dicti Petri Durandi, propter hoc specialiter apud Villam Novam venientes dictam vendicionem laudaverunt et ratifficaverunt, promittentes cum juramentis suis factis ad sancta Dei Evvangelia contra dictam venditionem numquam ire. Voluerunt et preceperunt dicti liberi dicti P. Durandi omnes insimul quod dictum precium dicte ochie dicto P. Mallyer solveretur.

Asserebat autem dictus emptor se solvisse septem solidos lausannensium et amplius pro missionibus causa dicti contractus factis.

Renunciavit autem dictus P. Durandi in hoc facto juramento, quo supra, exceptioni pecunie non numerate, non solute et spei numerationis future et omni juris auxilio canonici et civilis et juri dicenti contractum posse rescindi nisi justum precium suppleatur et juri dicenti generalem renunciationem non valere nisi precesserit specialis.

Testes ad hoc fuerunt Perretus Tornerus de Viviaco, Aymonetus salterus de Wuriaco, P., salterus de Mustruel, Johannes de Mahen, Boso vicedominus, Willermus salterus de Wurie. Fuerunt autem presentes ante ospitale Ville Nove ubi Perretus et Willermola, liberi dicti venditoris, dictam venditionem laudaverunt, dominus Willermus de Salvans, dominus Willermus de Sent Sefuryn, sacerdotes, et dominus Mauricius de dicto ospitali sacerdos, qui hanc cartam levavit vice et nomine mei Petri de Frasciis, cantoris ecclesie Agaunensis. In qua ad preces parcium fuit appositum sigillum capituli dicte ecclesie Agaunensis. Cui si quis etc.

Datum apud Mustruel in domo sacerdotis die mercurii ante festum beati Severini anno Domini M° CC° nonagesimo sexto, sumpto millesimo in Nativitate Domini Nostri Jhesu Christi.

 

Retour au sommet de la page