Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

principale

Procès-verbaux du chapitre
(1660)
(AASM COM 210/2/1, p. 22-23)

 

Transcription
par Germain Hausmann

 

Anno 1660

Venerabilis dominus Nicolaus Guyon, sacerdos Agaunensis, Sedunensis diocaesis, absoluto suo probationis anno, admissus fuit capitulariter ad emittendam professionem sub votis ordinariis die prima octobris anni 1660, quam eodem die solemniter emisit inter manus reverendissimi domini abbatis ante missarum solemnia, presentibus ibidem reverendissimis dominis Antonio Berodi, prothonotario apostolico et sacrista, Petro Gresle, eleemosinario, Francisco Perriard, cantore et notario apostolico, Mauritio Murisero, infirmario nec non curato Suburgi, omnibus canonicis dicti monasterii, nec non nobili Nicolao Quarterio et Nicolao Berodi, novitiis

In quorum fidem, ego, secretarius
in eo subsignavi
[signé] Perriard,
notarius apostolicus

[p. 23]
Die 12 junii 1660, conclusum fuit inter reverendos dominos canonicos capitulares residentes, ut omnes oblationes quae deinceps recipientur in sacello Beatae Mariae Virginis de Saxo remittantur inter manus domini procuratoris capitularis futuri, hoc tamen reservato ut quisquis dictorum dominorum celebraturus inibi pro suo sacro decem baccos recipiat.

Perriard, notarius apostolicus
secretarius


Die 13a ejusdem mensis 1660, fuit capitulariter creatus procurator venerabilis capituli reverendus dominus prothonotarius Berodi, oeconomus vero reverendus dominus Petrus Gresle

Idem, Perriard
secretarius
qui reclamat


 

Retour au sommet de la page