Fiche
Traduction


Retour à la démonstration

 

Première liste de membres de la communauté de Mex
(20 février 1362)
(CH AASM CHA 21/3/1)


Transcription
par François Nawrocki

In nomine Domini, amen. Anno ejusdem millesimo CCCo LXIIo, indictione XVa, die XXa febroarii, apud Sanctum Mauritium Aganensem in domo Perrodi Grassi, coram me, notario publico et testibus infrascriptis, fuerunt constituti propter ea specialiter que secuntur : frater Johannes, conversus, abbatie monasterii Sancti Mauritii Aganensis grenaterius et procurator viri venerabilis domini Johannis Bartholomei, Dei gratia abbatis dicti monasterii, ex una parte, et Nychodus Clerici, de Mez, Jaquetus Richardi, Johannes dictus Pochon, Murisetus, filius Aymonis Climency quondam, Aymonetus Guilliat, Perrodus Ros, Amedeus, filius Johannodi lou Marty quondam, Johannodus, filius Perrodi lou Marty quondam, Albertus, filius Jaquerii Anthonii quondam, Jaquemetus, filius Richardi Emete quondam, omnes de Mez, nominibus suis et aliorum hominum de Mez absentium, ex altera. Cum universitas et tota communitas dictorum hominum de Mez debeat et teneatur dicto domino abbati qui nunc est et qui pro tempore fuerunt, ratione et occasione decimarum debitarum in monte de Mez, in quantitatibus bladorum hic insertis videlicet in quinque cupis fabarum et quinque cupis siliginis, item in septem cupis ordei et septem cupis avene de redditu per annum, qui redditus diversis particulis per homines dicti montis secundum ipsorum assertionem debetur, et non habeant avanterium ad solvendum redditum memoratum, prout hactenus consueverunt. Cum ad hoc per predictum grenaterium, procuratorem nomine quo supra, compellantur et requirantur, quare prenominate persone, scientes debite ad hoc se teneri nominibus quibus supra, rogaverunt et requisierunt Symondum, filium Richardi lou Johant, de Mez, cum precibus et magna instantia ut ipse avanterius dicti redditus more consueto solvendi pro dictis hominibus communitatis de Mez erga prefatum grenaterium, quo supra nomine, se constitueret et obligaret. Dictus vero Symondus, precibus et requisitioni dictorum hominum inclinare non recusans, se erga prefatum grenaterium, quo supra nomine stiplantem et recipientem, in avanterium constituit et obligavit, eo salvo quod, post decessum ipsius Symondi, ejus heredes nullatenus pro dicta devanteria requirantur seu aliquatenus compellantur, nisi inquantum de ipsorum procederet voluntate. Promiserunt autem prenominati homines de Mez, nominibus quibus supra, omnes et singuli per juramenta sua ad sancta Dei evangelia et sub obligatione omnium bonorum suorum, quilibet pro parte sibi contingente, dicto avanterio suo integraliter et in pace dictum redditum terminis consuetis reddere et solvere in manu ipsius avanterii, et ipsum super hiis indampnem penitus observare. Quibus sic peractis, dictus grenaterius, procurator, nomine quo supra, promisit bona fide et sub obligatione dicti redditus dare et hostendere dicto avanterio seu apportatoribus dictorum bladorum, singulis annis, in dicta abbatia, sex prandia prout et quemadmodum consuetum est. Et fuit actum quod de predictis fiant tot publica instrumenta quot voluerint dicte partes, sine quicumque cujus interest vel interesse potuerit in futurum, que semper corrigi, refici et meliorari possint ad consilium peritorum, facti tamen sustantiam non mutando, eo non obstante quod dicta instrumenta in judicio porrecta forent quomodolibet, vel obtensa. Testes ad premissa vocati fuerunt et rogati, videlicet Bertetus dictus Baschur, habitator Sancti Mauritii, Johannes Chapuis, de Alesses, et Perrodus dictus Delufic, de Sancto Mauritio. Et ego, Petrus Revilliodi de Laveto, Sedunensis dyocesis, clericus, auctoritate imperiali notarius publicus, premissis interfui, ea scripxi et signo meo signavi, rogatus in testimonio veritatis (seing manuel). Mentions dorsales D'une main du XIVe siècle : Instrumentum domini abbatis super avanteria de Mez, pro qua avanteria débenture V cupas fabarum, V cupas siliginis et VIII cupas ordei et totidem avene. D'une main du XVe siècle : de Mayo. D'une main du XVe siècle : 1362, Decimae montis de Mayo alias de Mez D'une main du XVIIe siècle : Sub abbate Joanne Bartholomei legitur Cote inscrite par S. Boillet en 1685 : n 542 7

 

Retour au sommet de la page