|
Reconnaissance de biens
(AASM REC 0/0/3, p. 1, sixième acte)
(15 février 1348)
Transcription
par Caroline Nebel
Item, anno et indictione quibus supra, die XVa mensis februarii,
apud Bagnies, in domo Johannete Jaquemerii, coram Martino Escallo,
de Bagnies, predicto quondam notario publico, et testibus infrascriptis,
per hoc presens publicum instrumentum cunctis appareat evidenter
quod Colombina dou Glapey, devanteria, et Pactodus dou Glapey, ejus
consors, ibidem presentes et constituti spontanei, ex eorum certa
scientia et libera voluntate, de suo jure et facto ad plenum certifficati,
ut asserunt, ad instantiam et requisitionem predicti notarii publici
stipulantis et recipientis nomine et ad opus elemosinarii monasterii
Sancti Mauricii Aganensis, confessi fuerunt publice velut in judicio
et in veritate recognoverunt per juramenta sua ad sancta Dei Evangelia
corporaliter prestita se tenere et velle tenere in feudum purum,
rectum et perpetuum ab elemosinario predicto ea que secuntur :
Primo videlicet, tres quartanatas terre sitas ou Rosey juxta terram
Michaelis de Montagniaco hinc et terram Francisci Panatier inde,
quas tenet dictus Pactodus, ut asserit.
Item, quartam partem unius falcatae prati sitae en la Plancheta
juxta pratum heredum Martini Fumau hinc et pratum Perrussodi, filii
Martini Borgey inde, quam tenet dictus Pactodus.
Item, tres quartanatas terre sitas in Plano Campo, juxta terram
Johannodi Pignyere hinc et terram heredum Mart ini Fumau inde, quas
tenet Martinus Poly, consors absens.
Item, tres quartanatas terre sitas versus domum heredum Udrici
Cotyn juxta terram Johannis de Colomberio hinc et terram Perrussodi,
filii Martini Borgey inde, quas tenet dicta Colombina.
Item, quandam domum sitam apud Montagniacum, juxta viam publicam
hinc et inde, quam tenet [sic] dicti Colombina et Pactodus.
Item, dimidiam falcatam prati sitam in Pratis Lentres juxta pratum
Michaelis de Montagniaco hinc et terram et pratum Johannis de Colomberio
inde, quam tenet dictus Johannodus Francisci, consors absens.
Et pro predictis omnibus confessi fuerunt se debere et solvere
teneri annuatim predicto elemosinario duos solidos mauricensium
et unum caponem vel tres denarios de servicio per annum et unum
fischelinum siliginis redditus perpetui. Testes ad predicta fuerunt
vocati et rogati : Perrerius Combex et Martinus Pochy.
Et ego, Johannes Cavelli, clericus, de Sancto Mauricio Aganense
Sedunense dyocese, imperiali auctoritate publicus notarius, premissa
omnia fideliter scripsi et in formam publicam reddigi, auctoritate
illustris principis, domini Amedei, comitis Sabaudie, prout in protocollis
Martini Escallo, de Bagnies, quondam notarii publici, adinveni et
signo meo consueto signavi in testimonium veritatis.
Retour au sommet de la page
|